CINCTI

CINCTI
CINCTI
apud Publium Syrum,
Libido cinctos etiam sub vultu domat:
oppositi discinctis, qui fluxioris solutiorisque vitae sunt, quique
totô vultu et habitu libidinem et luxuriem profitentur; sunt qui modestiam et severitatem praeferunt. Sed multi sunt, dicere vult Publius, qui Curios simulant et Cinctos Cethegos, quos libido sub vultu et sub persona domat, quique intus sunt discincti nepotes. Ubi vultus est πρόσωπον, seu persona. Hinc accincti lumbis, in Sacris, quâ phrasi varia significantur. In comestione Agni Paschalis, manducantium habitus hic erat, ut lumbis essent succinctis, calceatis pedibus et cum baculo in manu, Exod. c. 12. v. 11. Qui viatorum habitus erat in Oriente, eorumque, qui operosum aliquid moliuntur. Orientalium namque vestes, cum longae et fluxae fuerint et plerumque discinctae, eas oportuit succingi, cum vel. ad iter se parabant, vel ad opus laboriosum, ne essent impedimento. Vide 2. Regum c. 4. v. 29. et c. 9. v. 1. Ieremiae c. 1. v. 17. Lucae c. 12. v. 35. Ioan. c. 13. v. 4. etc. Eôdem itaque modô Venatores cincti. Unde Diana alte et succincta venatrix, Minucio Felici et praeter Venatores plures alii, nominatim Chirurgi. Ita enim Virg. Iapidem, vulneratum Aeneam curaturum, amictu succinctum effingit, l. 12. Aen. v. 401. Et Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 107. deillis, qui se ad Rutilium Gallicum fanandum parant,
---- Ritu se ciugit uterque
Poeoniô. ----
Popae sive Sacrificorum mitnistri, Sueton. Calig. c. 32. Admotâ altaribus victimâ, succinctus Poparum habitu elatô alte malleô, cultrarium mactavit. Hinc succincti Ministri, iidem Ovidio, l. 2. Fastor. v. 319. et l. 4. v. 413. Lucano, Pharsal. l. 1. v. 611. Aliis Item Milites, quod notissimum. Inde namque Cincti, i. e. strenui, militares, antique Cinctuti, Acron ad Horatium de Arte: contra Discincti, pro imbellibus, Servius ad l. 8. Aen. v. 724. Succingulum, pro baltheo, apud Festum, ut alia omittam. Atque hinc Latini dixêre aliquem ad iter, vel ad opus accingi. Et Poeta summus, l. 2. Aen. v. 235.
Accingunt omnes operi. -----
Neque raro accipitur accinctus, pro homine industrio et expedito, qui Graecis εὔζωνος ἀνὴρ, et Hebr. Chaluts, quia Chalatsim sunt lumbi, ubi cingulum. Sed et inter animalia, quae magnifice incedunt, Proverb. c. 30. v. 31. ponitur accinctus lumbis, i. e. equus, si Iunio et Tremellio credimus: sive ita dicatur propter cingulam (Gall. la sangle) aut a consequenti, roboris nomine; quia iumenta lumbis adstricta firmiora funt. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 86.
Stragula succincti, venator, sume veredi.
Est autem cingulae vox, in Ovidio, de Remedio Amor. l. 1. v. 236.
Ut nova velocem cingula laedat equum;
Zonam vocat Claudian, Epigramm. 20. de zona equi Arcadii, v. 4.
Hâc uterum zonâ cinge frementis equi.
Quod ipsum est baltheus, in sequente Epigr. 21. v. 1.
Stamine resplendens et mirâ textilis arte,
Balteus alipedis regia terga ligat.
Hoc latus astringi velox optaret Arion,
Hoc proprium vellet cingere Castor equum.
Hebraei Gap desc: Hebrew vocant ab amplectendo et cingendo, etc. E quibus patet, hominem cinctum eleganti tralatione Publio dici hominem non otio indulgentem aut ignavum, in quali libidines facilime exoriuntur, sed industrium, et ad iter opusque suae vocationis expeditum: item fortem et firmum, qui pravis suggestionibus magnô animô resistat, et modestiae temperantiaeque monitis sitientem aurem praebeat. Quo et illud facit, quod inter vestes Sacerdotales V. T. nihil sauctius habitum fuerit cingulô vel baltheô: ut quô reliquae omnes vestes, alias fluxurae, continerentur et constringerentur, ut in officio suo nullam facerent Sacerdotibus moram. Vide supra in voce Baltheus, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 655. et Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 6. et 50. Vide quoque infra Cinctus, Cingula, et de Cincticulo, quô colô amicti aedes suspectas intrabant olim furtorum indagatores, infra, voce Lanx, item ubi de Furto.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • činčti — čiñčti, ta, o intr. skursti, nykti …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Holy Books of Thelema — Aleister Crowley, the founder of the religion of Thelema, designated his works as belonging to one of several classes. Not all of his work was placed in a class by him.:Class A consists of works that are not to be changed, even to the letter. The …   Wikipedia

  • The Equinox — (subtitle: The Review of Scientific Illuminism ) is a series of publications in book form that serves as the official organ of the A. .A. ., the mystical order of Aleister Crowley (although material is often of import to its sister organization,… …   Wikipedia

  • Scapular — • The most important part, of the habit of the monastic orders Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Scapular     Scapular     † …   Catholic encyclopedia

  • BALTHEUS — I. BALTHEUS cingulum militare est, cui insertus gladius gestatur; sine quo nemo militaribus ordinibus censebatur dignus. Sidonius Apollinaris carm. 2. Bullis hostilibus asper Subligar a laeva fulgentem Baltheus ensem. Recte bullis, nam ex auro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ENSIS — I. ENSIS Ordo eq. in Cypro, a Guidone Lusiniano, qui a Richardo I. Angliae Rege insulam emerat, A. C. 192. institutus. Cuius insigne, Ensis argenteus, cum lemmate, Securitas regni. Primum equitem creavit Almericum fratrem, et 300 regni Barones, A …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILITES — I. MILITES Haeretici, qui alias Floriniani et Corpocratiani, sic dicti, quia de Militaribus fuerunt, Philastrius de Haeres. Part. 3. c. 10, II. MILITES qui aetate apud Romanos lecti, indicat Lex a Sempronio Graccho Tribuno Plebis lata: Ne quis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Aleister Crowley — Crowley in 1906 Born Edward Alexander Crowley 12 October 1875(1875 10 12) Royal Leamington Spa, Warwickshire, England …   Wikipedia

  • Nerthus — (1905) by Emil Doepler. In Germanic paganism, Nerthus is a goddess associated with fertility. Nerthus is attested by Tacitus, the first century AD Roman historian, in his Germania. Various theories exist regarding the goddess and her potential… …   Wikipedia

  • Libri of Aleister Crowley — The Libri of Aleister Crowley is a list of texts mostly written or adapted by Aleister Crowley. Some are attributed to other authors. The list was intended for students of Crowley s magical order, the A∴A∴. Content Many of the books and articles… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”